Liber Paralipomenon Primus*

Caput 27: Versus 32

Jonathan.RAB.Cum Jonathan fuit, etc., usque ad unde:Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos?AchitophelII Reg. 16.. Qui postea cupiditate de pravatus cum Absalon de nece David tractavit, et interpretatur frater meus cadens, vel irruens vel tractans. Hic est Judas Scarioth, qui inter apostolos familiaris Domino fuit, sed postea cum Judaeis avaritia corruptus de morte ejus tractando, perpetuae mortis ruinam meruit, qui etiam, secundum librum Regum, laqueo se suspendit. Possunt etiam per Achitophel Judaei significari, qui Patrum praerogativa aliquando charissimi et collocutione Dei fuere clarissimi: sed postea contra Christum consilium mortis facientes, a Romanis in propria domo sicut Achitophel, id est, in Jerusalem exstincti sunt.
(* Traductions européennes)